monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > sectio 11 > bnf10439.175 r > sectio 5 > bsbBSB-InkG-296GW11398.215 > sectio 127 > bsbClm4541.533 > sectio 88 > sectio 2 > sectio 119 > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 30
Quas bene hoc in loco, alio evangelista testante, nequaquam Dominus divitias, sed fallaces divitias appellat. Fallaces enim sunt, quae nobiscum diu permanere non possunt. Fallaces sunt, quae mentis nostrae inopiam non expellunt. Solae autem divitiae verae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt. Notandum vero est quod exponens Dominus dicit, quia sollicitudines et voluptates, et divitiae suffocant.